monumenta.ch > Plinius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 10
{III} itaque divolsis praecipua vivacitas et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris vidimus. habent autem oculos praeterque e sensibus et tactum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum.